Vai ai contenuti

Le Botteghe Storiche di Sesto - Club Video-fotografico Quintozoom

Salta menù
Gruppo Video-fotografico Quintozoom
Club video-fotografico Quintozoom
Salta menù
Le Botteghe Storiche di Sesto Fiorentino
Non eram nescius, Brute, cum, quae summis ingeniis exquisitaque doctrina  philosophi Graeco sermone tractavissent, ea Latinis litteris  mandaremus, fore ut hic noster labor in varias reprehensiones  incurreret. nam quibusdam, et iis quidem non admodum indoctis, totum hoc  displicet philosophari. quidam autem non tam id reprehendunt, si  remissius agatur, sed tantum studium tamque multam operam ponendam in eo  non arbitrantur. erunt etiam, et ii quidem eruditi Graecis litteris,  contemnentes Latinas, qui se dicant in Graecis legendis operam malle  consumere. postremo aliquos futuros suspicor, qui me ad alias litteras  vocent, genus hoc scribendi, etsi sit elegans, personae tamen et  dignitatis esse negent. [2] Contra quos omnis dicendum  breviter existimo. Quamquam philosophiae quidem vituperatoribus satis  responsum est eo libro, quo a nobis philosophia defensa et collaudata  est, cum esset accusata et vituperata ab Hortensio. qui liber cum et  tibi probatus videretur et iis, quos ego posse iudicare arbitrarer,  plura suscepi veritus ne movere hominum studia viderer, retinere non  posse.
Quintozoom gruppo video-fotografico
Ci incontriamo ogni mercoledì dalle 21 - Casa del Popolo di Querceto - via Napoli, 7
www.quintozoom.com - [email protected]

pagine realizzate con Website X5 evo
Torna ai contenuti